Compositor: Não Disponível
Pēdīcaabō ego vōs et irrumaabō
Aurēlī pathice et cinaede Fuurī
Quī mē ex versiculīs meīs putaastīs
Quod sunt molliculī parum pudīcum
Pēdīcaabō ego vōs et irrumaabō
Aurēlī pathice et cinaede Fuurī
Quī mē ex versiculīs meīs putaastīs
Quod sunt molliculī parum pudīcum
Nam castum esse decet pium poētam
Ipsum, versiculōs nihil necesse est
Quī tum dēnique habent salem ac lepōrem
Sī sint molliculī ac parum pudīcī
Et quod pruuriat incitaare possint
Nōn dīcō puerīs sed hīs pilōsīs
Quī duurōs nequeunt movēre lumbōs
Vōs quod mīlia multa baasiōrum
Lēgistis male mē marem putaatis
Pēdīcaabō ego vōs et irrumaabō
Pēdīcaabō ego vōs et irrumaabō